Book 9.747-755
Turnus rises up and drives his sword into the head of Pandarus. He crashes to the ground, dead.
“At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
747
effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.”
748
Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
749
et mediam ferro gemina inter tempora frontem
750
dividit inpubesque immani volnere malas.
751
Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
752
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
753
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
754
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
755