Ad quae Priamides: “Nihil O tibi amice relictum;
509
omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
510
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
511
his mersere malis; illa haec monumenta reliquit.
512
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
513
egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.
514
Cum fatalis equus saltu super ardua venit
515
Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,
516
illa, chorum simulans, euhantes orgia circum
517
ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
518
ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
519
Tum me, confectum curis somnoque gravatum,
520
infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
521
dulcis et alta quies placidaeque simillima morti
522