Book 5.227-243
As Mnestheus nears him, Cloanthus offers prayers to the gods. The race concludes.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
227
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
228
Hi proprium decus et partum indignantur honorem
229
ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
230
hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
231
Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
232
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
233
fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
234
“Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
235
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
236
constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
237
proiciam in fluctus et vina liquentia fundam.”
238
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
239
Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
240
et pater ipse manu magna Portunus euntem
241
impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
242
ad terram fugit, et portu se condidit alto.
243